- LORICA
- LORICAinventum Midiae Messenii, Plin. l. 7. c. 56. Tib. Donato describitur his verbis, ad Virg. Aen. l. 11. v. 770.—— Quem pellis ahenisIn plumam squamis, auro conserta tegebat.Et tetigit, inquit, sepciem, et quomodo facta esset lorica, ostendit. Pelle fuerat tectus ornata ahenis squamis et auro fulgentibus. Squama est proprie serpentis et piscis --- et ordinibus digesta est et viarum plurimarum impressione distincta. Quidquid igitur in hanc similitudinem subtilitatis artisicium fingit, squama dicitur. Haec fit ex minutis laminis invicem se retinentibus, quae speciem faciant squamae et sint tali digestione compositae, ut est in avibus pluma, ubi cum una alter am premit, nascitur in aspectu gratia et animum compositio ipsa delectat et pascit. Ad eundem locum Serv. loricas fuisse indicat, operimenta, quae linteo ferreis Laminis, in modum plumae, adnexuerant. Additque, pluma est in armatura, ubi lamina in laminam se indit. Nunc autem pro linteo pellem posuit, et aeneas squamas, aeneas laminas intelligimus, Vide quoqu ad Statti Theb. l. 11. v. 543.Quâ male tam plumis imus tegit inguina thorax.Hadr. Turnebum Advers. l. 11. c. 25. Lips. de Mil. Rom. l. 3. c. 6. etc. Idem Star. alibi subtegmen durum, vocat corium, quod loricae suberat et corpus tegebat intra illam: illud nim. corium crudum, quod pectorale Veteribus fuisse, dicit Varro, et nos supra ubi de Corio crudo. Qui vero hoc operimento tectus erat, sive homo, sive equus, cataphractum vocat Serv. ubi supra. Vide quoque in hac voce, ut et ubi de Clibanariis, item halebergiis. Atque hactenus Loricae ferreae: quales in sacris Timomachi, apud Lacones, praemia fuisse, diximus supra in voce Hyacinthus: uti infra de subulis, quibus defectus earum tentabautur, dicemus aliquid in Subula: et de theca ex corio bubulo, quâ tegebantur in voce Zaba. Plerique vero militum non habebant Loricas hamatas, sed partem aeris, aut ferri procusam, quae summum pectus regeret, ima ventris satis scuto muniente, uti docet Lips. de Mil. Rom. Sed et Linteae erant. Suet. Galba, 3. 19. Loriam tamen induit linteam, quamquam haud dissimulans, parum adversus tot mucrones profuturam. Cuiusmodi loricis pro thoracibus Vett. usos esse, iam supra diximus, ubi de Linteis libris. Fiebant autem operâ atque artificio Coactiliorum et Πιλοποιῶν, qui linum aceto vel austero vino, cui sal adiectum, probe macerabant; deinde ita cogebant, ut soliditatem ac crassitiem lintei octies decies aut saepius in se complicati haberet. Sic Conradum Imp. sine scuto dimicantem, pro lorica textum quoddam e lino factum adeo firmum adversus ictus habuisse, ut penetrati a nullo telo posset, refert Nicetas Acominatus Rer. Isaaci Angeli l. 1. etc. VIde Lazium de Rep. Rom. l. 8. c. 16. Torrentium ad Galbam Suet. c. 19. Lips. d. l. Dausqueum ad Sill Ital. Pun. Bell. l. 3. v. 270. Villiomanum Adv. Titium l. 2. c. 19. Ferrar. de Re Vest. Casaub. ad haec C. Nep. in Iphicrate c. 1. Idem et pro ferreis atque aeneis loricis linteas dedit, et supra Lintei: adde eund. Casaub. ad Suet. d. l. et plura de Loricis ferreis Vett. apud praefat. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 12. v. 774.———— tunc qua subtemine duroMultiplicem tenues iterant thoraca catenae,Incidit. ——aliquid etiam infra in voce Trilix. Hinc Loricatus, cogn. Dominici, inter suos pro Sancto habiti, a lorica ferrea, quam per Annos 15. ad carnem detulisse dicitur, ut videre est apud Ptr. Damian. in Vita illius et in Epistolis non semel. Sed et in genere Loricati dicuntur in Communione Rom. Monachi sevetioris vitae, qui pro mortificatione, ut aiunt loricam ferream, super cute nuda, iugiter induere consuevêre, de quibus vide Auctores laudatos C. du Fresne in Gloss. uti de alio Loricae genere, in oppugnandis urbibus adhibito, infra in voce Oppugnatio RAtionem nominis infra itidem habes, in voce Pellis, it. Thorax. Non a loris, e quibus primitus fiebant, Varr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.